Sermones _Horatius (testo_latino)_1_1:Si vis pacem para bellum

Sermones _Horatius (testo_latino)_1_1

Posted by Massimo Meridio On lunedì 26 marzo 2012 0 commenti

Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem
seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa
contentus vivat, laudet diversa sequentis?
'o fortunati mercatores' gravis annis
miles ait, multo iam fractus membra labore;       5
contra mercator navim iactantibus Austris:
'militia est potior. quid enim? concurritur: horae
momento cita mors venit aut victoria laeta.'
agricolam laudat iuris legumque peritus,
sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat;       10
ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est,
solos felicis viventis clamat in urbe.
cetera de genere hoc—adeo sunt multa—loquacem
delassare valent Fabium. ne te morer, audi,
quo rem deducam. si quis deus 'en ego' dicat       15
'iam faciam quod voltis: eris tu, qui modo miles,
mercator; 

0 commenti:

Posta un commento